- OLENUS
- I.OLENUSGalatiae urbs, Ptolem.II.OLENUSseu OLENUM Plinio, l. 4. c. 5. urbs gemina, una Achaiae, in Peloponneso, inter Patras ad Ortum et Cyllenen ad Occidentem, ab Oleno Vulcani filio condita, et nominata, Canigriza hodie, ut quidam putant, Chaminiza Nigro. Baudr. in ora maris Ionii, media inter Patras in Caeciam, et Araxum promontor. in Africum. Altera Aetoliae, inter Calydonem, et Chalcidem, ad Evenum fluv, Oleno adhuc dicta, tantum pagus.III.OLENUSvir quidam, qui Lethaeam duxit uxorem eximiâ pulchritudine, adeoque sperbam, ut se Deabus praeferret. Illae autem, cum de ea supplicium sumere vellent, Olenus in se culpam uxoris transferre volens, una cum illa in lapidem conversus est, Ovid. Met. l. 10. v. 68.Quique in se crimen traxit, voluitque videriOlenus esse nocens: tuque, ô confisa figurâInfelix Lethaea tuâ, iunctissima quondamCorpora, nunc lapides, quos humida sustinet Ida.Ab Olenus est adiectiv. Olenius, ut Olenia Capra, quam sic dictam volunt, quod apud urbem Boeotiae Olenum nutrita fuerit, ut est apud Strab. l. 8. vel quod in ulnas Aurigae sive Oleni Vulcano prognati filiae excepta fuerit. Aratus, in Phaenomenis:Ὠλενίην δέ μιν ἀιγὰ Διὸς καλέουσ᾿ ὑποφῆται.Ubi Scholiastes, Ὠλενίην λέγεται, διὰ τὸ ἐπὶ τῆς ὠλένης τοῦ ἡνιόχου, ἢ ὡς ἄλλοι, Ὠλένου θυγάτηρ. Ovid. Fast. l. 5. v. 113.Nascitur Oleniae sidus pluviale Capellae,Illa dati caelum praemia lactis habet.Nic, Lloydius. Oleniam hanc capellam, Iovis nutricem, ex Veteribus docet, totamque hanc fabulam eruditô Commentariô illustrat Fortum. Licetus de Gemmis annularibus Schem. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.